tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et
constituit regem pro patre suo in Hierusalem
viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et
tribus mensibus regnavit in Hierusalem
amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et
condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri
constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam
et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz
tulit secum et adduxit in Aegyptum
viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram
Domino Deo suo
contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et
vinctum catenis duxit in Babylonem
ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo
suo
reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas
operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro
regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo
octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus
mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum
in conspectu Domini
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex
qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul
pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit
Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem
viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem
Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum
per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur
ad Dominum Deum Israhel
sed et universi principes sacerdotum et populus
praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium
et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in
Hierusalem
mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per
manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens
eo quod parceret populo et habitaculo suo
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant
sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor
Domini in populum eius et esset nulla curatio
adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit
iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus
adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed
omnes tradidit manibus eius
universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et
thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem
incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem
universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat
demoliti sunt
si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi
et filiis eius donec imperaret rex Persarum
et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret
terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit
sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni
anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem
Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus
spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo
regno suo etiam per scripturam dicens
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit
mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem
ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in
omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat